De nobis ipsis silemus: De re autem, quae agitur, petimus: Ut hominem eam non opinionem, sed Opus esse cogitent; Ac pro certo habeant, non sectae nos alicujus, aut placiti, sed utilitatis et amplitudinus humanae fundamenta moliri. Deinde ut suis commodis aequi--In commune consulant--et ipsi in partem veniant. Praeterea ut bene sperent, neque instaurationem nostram ut quiddam infinitum et ultra mortale fingant, et animo concipiant; quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus. „Wovon man nicht sprechen kann, darüber muss man schweigen.“
©